Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CCXCVIII. An. Ch. 1366. Idem Ludouicus Ladislao de Panyla in potna capitali actus potentialis gratiam facit. Nos Ludouicus, Dei gratia f Rex Hungariae. memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis: Quod nos aduertentes qualiter benignitas regia interdum iuris vigorem misericordia et mansuetudinis virtute temperans solet ignoscere, quam vlcisci, Ladizlao, filio Petri de Panyla, Comitalus Zothmarensis, seu eius capiti in facto potenciali, in quo idem contra jNicolaum, filium Nicolai de Damanhyda in congregacione generali magnifici viri Domini Nicolai Konth , Regni nostri Palatini, propeviliam Geiienus vocata, vniuersitati Nobiiium eiusdem Zothmar et Wgacha Comitatuum pridem celebrata, racione cuiusdam possessionarie porcionis inpignoraticie in dicta Panyla habite , conuictus et aggrauatus fore dignoscebatur, graciam fecimus specialem ; volentes et serie presencium committentes, vt prefatum Ladislaum , filium Petri, occasione dicti facti potentialis, quoad capitis sui penam, nullus omnino hominum possit vel prosumpmat in iudicio vel extra contra formam premisse gracie nostre sibi facte moleslare, impedire et aggrauare; litteras eciam quaslibet contra caput suum se tendentes, cassantes, viribus reliquimus carituras. Datum in Mezesomlio, die crastino octauarum festi omnium Sanctorum. Anno Domini MCCCLXVI." E charta originali cymely epp. Quinqueeccles. L. S. cerae rubrae impressi.