Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CCXCIX. Aa. Ch. 1366. Idem Ludouicus Principes Austriae a Jide sibi data absoluit« Nos Ludouicus —notum facimus — quod nos bona fide et sincera, absque omni dolo, et fraude illustres et incljtos Principes, DD, Albertum, et Leopoldum, eius fratrem germanum , Duces Austriae, Stiriae, et Carinthiae super omnibus verhis, iuramentis, promissionibus, obligationibus, ligis realibus, personalibus, nobis per ipsos sub quorumcunque verborum materiis et formis, tacite vel expresse factis, tam sub fidei poliicitatione, quam litteris vtrobique vallatis et firmatis, quietos, expeditos , et solutos reddimus et committimus. — Datum Wudae die XXV. Februarii an. Dom. MCCCLXVI. regni nostri anno XXV." Apud Dumont P. h p. 63. ccc. An. Ch. 1366. Idem Ludouicus Petrum V. Vajuodam TransiU quoad Ius in postessione Vdradgya per Petrum Praepositum O O. SS. de Castro Veszprimiensi Capellanum suum specialem inhibitum fuisse intimat. Nos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae, etc. memoriae commendamus — -— Quod cum nos ad instantem supplicationem honorabilium virorum Ioannis Praepositi et Capituli Ecclesiae Albensis Transylu^ Dominura Petrum Praepositum Ecclesiae omniura Sanetorum de Castro Vesprimiensi, Capellanum nostrum specialem, ad infrascriptam prohibitionem faciendam destinassemus; tandem idem D. Praepositus Petrus, horao noster, ad nos reuersus, nobis recilauit, quomodo ipse feria quarta proxima post festum B. Petri, et