Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

Lvn gularibus auotae priuilegiis: „Ego, inquit Colo­manuus, Rex Hungariae, Croatiae atque Dalmatiae iuro per sanctam crucem vobis Tragurinis, meis fidelibus ciuibus, firmam pacem. Mihietfilio meo aut successoribus meis tributarii non sitis. Episco­pum , aut Comitem, quem Clerus etpopulus ele­gerit, ordinabo. Et lege , antiquitus constituta, vos vti permittam. In ciuitate quoque vestra ne­minem Vngarorum, vel alienigenarum habitare permittam , nisi quem voluntas vestra expetierit. Cum autem ad vos coronandus, aut vobiscum re­gni negocia tractaturus aduenero, nemini ciuium vis inferatur domorum suarum , nisi quem dile­ctio vestra susceperit. At si forte aliquando domi­nium meum aliquem grauare videbitur, et alias ire voluerit, secure cum vxore, et filiis et fami­lia, et omnibus suis, quocunque sibi placuerit, per­gat".— Geysa II. addidit: „Obsides avobisnullo modo recipiam. Sed in nostra curia seruire volen­tibus rogam impendam; et morandi, siue disce­dendi ad suum velle facultatem obtineant , nullam­que vobis super hoc molestiam inferain. Insuper vobis talem libertatem concedo, quod nullus homo cum sigillo vos audeat conuocare extra ciuitatem Si aliquis vestrorum ciuium per meum regnum ter­ra marique negocia exercuerit, m i h i 11 u II u m tributum persoluat." Similibus priuilegiis mu­nicipalibus fruebantur aliae ctiam Vrbes. Jjj. 53. Tributa, quae regibus Hungariae a Dalmatia obtiugebant, erant 1) Bellicum mu­nitionibus struendis deputatum. „Ad quae aulem onera tenerentur ciues, ex suprascriptis de Iablo­nicha et Scardona constat" Lucius 1. c. p. 458. 1) Tributum portus: „Introitus portus ciuitatis

Next

/
Thumbnails
Contents