Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

LVIII de extraneis , duas partes rex habeat, tertiam vero Comes ciuitatis , decimam autem Episcopus." Di­plomate Colomanni. In litteris Marini, Venetiarum Ducis ad regem Hungariae de anno 1311. datis legimus, „Ius vestri regni Hungariae expressum, et notorium in ipsa ciuitate, scilicet perceptionem duarum partium t r i b u t i p o r t a e ladrae , sem­per facientes , ob reuerentiam et amorem regium, integre conscruari, et dari ad beneplacitum Sere­nissimorum regum, siue decessorum vestrorum, dum eis placuit ordinare." Apud Lucium lib. IV. cap. 12. Cod. Dipl. ad h. a. 3). Tributum fori, quoad mercatns causa conuenientes , vt res venui exponere fas esset, pendebant. Luc. lib. II. cap. II. 4. Tricesimae a Negotiatoribus ad vrbes Dal­matiae commeantibus portorii nomine certis in lo­cis fuit exactum: „Nos Ioann. Comes de Okljch, filius Irizlai, significamus, — — quod nos me­dietalem tributi nostri inZamobor tam de porta, quam deforo contulimus seu donauimus — Ab­bati et fratribus de insula S. Iacobi, Cister. ordi­nis — — Datum in Selin. Amio Incarn. Domini­cae A. MCCLXXXI." „Sigismundus — Tributariis: — Intelleximus displicenter y quod vos tributum, vulgo Tergowinam (tricesimam) vobis ratione di­cti Banatus prouenire debens, contra antiquam con­suetudinem , et priuilegiatam libertatem — Ciui­tatis nostrae Traguriensis non ibi , et in eo loco. vbi prius — recipi solilum fuisset, exigi facerelis. — Budae feria III. prox. post Festum S. Dorotheae V. et M. Anno D. MCDXII." §. 54. Dalmatiae tutela laliter regibus Hun­gariae oneri potius fuit,quam lucro, praeter com­mercii libertatem, quam Ludouicus Hungaris ac

Next

/
Thumbnails
Contents