Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

impensa prius digua retributione de labore illorum, qui huiusmodi negocia exequuntur , (quam di­spositionem fratrum nostrorum relinquimus arbi­trio) vsui communitatis dicti Capituli per omnia deputetur, quae scilicet pecunia reposita in arca t ad boc apta , sub sigillo ct mmunitalis dicti Capi­tuli conseruetur, et postquam iuxta numerum Ca­nonicorum dictae Ecclesiae nostrae fide dignitas ipsa circumducta consummatur, eadem pecunia de dicta arca excepta, inter personas et Canoni­cos eiusdem ecclesiae nostrae aequaliter diuidatur illis duntaxat exceplis, qui non sunt in sacris or­dinibus constituti, quique extra dictam ecclesiam nostram, absque manifesta et rationabilicausa com­morantur. Volumus etiam, et sub poena infrascri­pta praecipimus , vtantiquam, et praescriptam Ec­clesiae nostrae consuetudinem inscriptis redactam, qua cauetur, vt nullus admittatur in consilium, et agendis capituli, qui non est in sacris constitu­tus, omnes canonici , et personae dictae Ecclesiae nostrae — — — iurent inuiolabiliter obseruare in tantura, vt nemo Canonicorum ipsius Ecclesiae nostrae, qui non est in sacris, admittatur ad consilium , secreta agenda, dispositionem , etquam­uis ordinationem iara nominati capituli Ecclesiae nostrae, verbo vel litteris ineundam , nec sigilla­tioni, nec lectioni litterarum, instrumentorum, pro­.pria ipsius Capituli vel exterorum tangentium, pos­sint interesse, nec fructus f et redditus ex huius­modi litteris prouenientes percipieudi habeant fa­cultatem, quos scilicet canonicos non constitutos in sacris ordinibus, et nos ordinaria authorilate his omnibus, scilicet consilio et communione Capituli nostri, fructuum et reddituumdictarum fide digni­32

Next

/
Thumbnails
Contents