Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
tatum, et litterarum super his conficiendarum, et aliis, quibus supra f priuamus praesentis scripti patrocinio mediante. Proinde praeeipimus firmiter obtinentibus et obtenturis in futurum in dicta nostra ecclesia dignitates, personatus, beneficia et officia, in virtute sanctae obedientiae, et sub excommunicationis poena , quam in contrarium venientes , monitione canonica praemissa, ferimus in his scriplis , quod praemissam constitutionem nostram tam salubriter initam, iurent ad sanctos Dei, ratam habere in perpetuum, et taliter ad omnes sui clausulas effectui mancipare, sine contradictione et sine fraude. Tu vero Custos Ecclesiae nostrae praedictae praesentem constitufioneminter alia Ecclesiae nostrae statuta compositam, studeas sub bona custodia conseruare ; et si forte aliqui extra sacros ordines constituti importune se ingerere praesumserint, iidem fratres nostri de Capitulo , vel altereorum, hos vigore harum constitutionum sem-per remoueresub poena excommunicalionis praedictae teneantur. In cuius constitutionis, et innouationis , ac priuationis memoriam , firmitatemque perpetuam praesentes nostro, sigillo annullari secreto duximus consignandas. Datum Chasmae in festo depositionis Sancti regis Ladislai. Anno Domini MCCCLXIV. Farl. Iliy. S. Tom. V. p. 437 k Fuit iste Stephanus Laurentii de Kanisa filius , loannis Strig. Archiepiscopi patruus.