Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
runi famam semplterno opprobrio macularent. Cum igitur illos felices describat antiquitas, quibus ex alieno praestatur cautela periculo, yolentes dictanl Ecclesiam nostram Zagrabiensem, cui auctore Deo, licet immeriti praesidemus, sic vndique esse regulatam , et sic tutam, vt nihil sit, quod sibi et suis ministris possit afferre incommoda, nec locus timori relinquatur; de sano , et maturo consilio statuimus irrefragabiliter statuentes, quod ad executionem cuiuslibet negocy regnicolarum, quod longo vsu fide-dignitas nuncupatur, dum fratres nostri de Capituloper regem et reginam, Iudices Curiae eorum, per Palatinum, et Banum regni Sclauoniae, vel per aliquem Iustitiariorum Hungariae etScIauoniae regnorum de re aliqua renunciis, aut litteris fuerintrequisiti, tales deputent et designent ex Canonicis praebendariis dictaeEcclesiae nostrae, pro varietate negocii, qui famaenitore, conscientiae puritate, et morum honestate praefulgeant, et contra quos alias nulla suspicionis causa in similibus extitit agitata. Qui antequam onus exequendi negocy assumant ad sanctos Dei, tactis evangeliis sacro sanctis,quod nec pretio,nec odio nec fauore, a veritatis tramite reflectentur; sed negocium sibi cominissum absque machinatione maii, sine dolo exequantur et quod nihil petant, vel recipiant a causante, quod dantem manifeste laedat, vel clamorem suscitet siue murmur; sed habendo patientiam in dantem, hilariter recipiant quod offertur. In casum autem, vbi forte labor talium non aeque bene remuneraretur, tot personae ex dicto Capitulo ,quot sigillare cousueuerunt, taxabunt conscientiose, quantum debeat pensata laboris et causae qualitate; pecunia vero obtenta