Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

coufirmare dignaremur; quarum tenor talis est: Nos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae, me­moriae commendantes tenore praesentium signi­ficamus, quibus expedit, vniuersis. Quod nos cupientes commodis et vtilitatibus ciuitatis et pro­uintiae nostrae Brassouiensis ac fidelium nostrorum ciuium hospitum hominum seu incolarum vniuer­sorum de eisdem ex oHicio nostri regalis regimi­nis preheminentis pie inuigilare, vt iidem Re^ ;is beneficiis muniti, sicut numero, sic eliam fideli­tate continuo crescendo augeantur, ac exinde ho­nor et fructus regie Maiestati, que fidelium sub­ditoium in multitudine et status eorum vbertate gloriatur, vberes proueniant temporibus oppor­tunis; supplicationibusque eorundem Ciuium ho­spitum et totius communitatis hominum ac irico­larum ciuitatis et prouincie praedictarum nobis eorum nominibus et personis per Iacobum Iudicem el nuncium ipsoruin specialem humiliter porre­ctis regia fauorabilitate inclinati pensatis etiam eorundem inuiolabilis fidei et fidelitatis constantiis ac seruitiorum fidelium meritis nobis, nostreque sacre corone regie continue exhibitis, in qnibus iidem sine intermissione hactenus efficaciter pcr­seuerasse dinoscuntur, et, vt experientia docet, efficatius perseuerare student eorum iuxta posse; de regie potestatis et gratie plenitudine eisdem de­dimus, donauimus, annuimus et commisimus , nundinas seu fori annui congregationes liberas, annis singulis in festo Omniuin Sanctorum, in iam dicta ciuitate Brassouiensi perpetno celebraudas, habendas, pariter et tenendas , sub inodis, liber­tatibus, gratiis, indultis, consuetudinibus et iuris­dictionibus, his et similibus, quibus in Ciuitate 31 *

Next

/
Thumbnails
Contents