Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
nostra Budensi, nundine siue congregatione annuales solent celebrari, ac celebrantur. Nos igitur -vniuersos et singulos mercatores cum rebus, mercimonialibus procedentes, et alios quoslibet forenses homines Regia auctorilate assecuramus per praesentes, quatenus ac deinceps ad praedictas nundinas seu fori annui congregationes praesenti dono, annuentia et cominissione nostre Maiesta.is annis singulis in dicto Omnium Sanctorum festo, et diebus debitis, ante et post festum, modis quibus supra perhempniter celebrandas cum omnibus rebus et bonis vestris mercimonialibus scilicet et aliis cuiuscunque generis, secure veniatis et negotiationes vestras in emptionibus et venditionibus libere exerceatis nundinis in eisdem, quibus perfectis ad propria vel ad alia loca vobis oportuna procedatis saluis personis vestris atque rebus sub nostra regia protectione et tutela speciali. Et haec volumus in foris et locis publicis palam vbique promulgari facere praesentium mediante, quas dum nobis reportate fuerint, sub nostro maiori sigillo faciemus priuilegialiter emanari. Datuin in W issegrad feria secunda proxima ante festuin beati Barnabe Apostoli Anno Domini Millesimo trecentesimo sexagesimo quarto. Nos itaque iustis et modestis supplicationibus praefatorum fideliurn ciuium et hospitum nostrorum regia benignitate exauditis et admissis, praetactas litteras nostras patentes, omni prorsus vicio et suspicione carentes, praesentibus de verbo ad verbum insertas, acceptamus, approbamus, ratificamus, easdemque, quo ad omnes ipsarum continentias et clausulas appensione dicti nostri noui sigilli pro iam dictis iidelibus ciuibus et hospiti-