Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
teras nostras patentes, priori et maiori sigillo nostro, in terra Vzurae, furtive sublato consignatas, petens nos cum Instantia , vt easdem nostris literis patentibus transcribi et transummi faciendo , appositione noui nostri sigilli, pro eodem et suis successoribus confirmare dignaremur. Quarum tenor talisest: Nos Ludouicus Dei gratia Rex Hungariae memoriae commendantes, tenore presentium significamus, quibus expedit vniuersis. Quod nos considerantes fidelia et, gratuita, Magistri Petri, filii Emerici de Szikszow fidelis nostri obsequia, nobis per eundem, in cunctis nostris, et regni nostri negotiis prosperis, et aduersis, cum summae fidelitatis feruore, iugi laborum instantia fortuitis, et inopinatis casibus, pro exaltatatione ncstri Regii R.egiminis, et honoris incremento se exponendo, continue exhibita fideliter et impensa, qui licet sterili aeuo preuentus prolem gignere, masculam iam desperet ; nihilominus tamen ne ipsius seruitia laude digna erga liberalitatem nostri culminis irrecompensata , et ingrata permaneant, sed saltem in persona eiusdem nobilis Domicilla Anna vocata filia eiusdem condigna exequatur a nobis Praeinia meritorum, eamdem Simoni filio Emerici de Bulch Aulae nostrae Paruulo Matrimoniali federe ritu Romano disposuimus copulari: ipsamque tum pro praemissis Patris sui seruitiis, tum etiam pro fidelibus et magna laude dignis lamulatibus Magistri Petri dicti Szudor Comitis de Sarus, fidelis nostri, fratris videlicet predicti Simonis nobis ab aeuo Itiuenili continuatiue lateri nostro adherendo eminenti virtute exhibitis, vniuersarum possessiomim proprietatum et iurium, predicti Magistri Petri ?filii Emerici, Patris sui vbi-