Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

cunque in regno nostro habitarum, quouismodo ipsnni contingentium, si eundem non contingat pro­iem gignere masculinam , verum haeredem et suc­cessorem constituimus preficientes, approbata re­gni noslri consuetudine, quae huic iuri in hac parte repugnare videretur, non obstante ; ipsasque possessiones, si praedictum Magistrum Petrum fi­Jium Emerici, velut superius est expressum , sine liaerede sexus masculini ( quod absit) decedere con­tingat, cum omnibus eaium vtilitatibus in perpe­tuam haereditatem dedimus donauimus el confe­rirnus Domicellae praenotatae, et suis posteris hae­leditariae successionis iure tanquam veris haeredi­bus et successoribus perpetuo possidendas. Si vero Domino annuente idem Magisler Petrus fiJius Eme­rici a modo filium vel filios poterit procreare, ex tunc, filia sua prenotata, deomnibuset quibuslibet Pos­sessionibus prenotalis aequalem portionem, cum caeteris fratre vel fratribus suis procreandis, pro­ut verusheres, et filius, ex praesenti nostra an­nuentia recipere valeat et habere. Datum Budae in festo B. Iacobi Apostoli. Anno Domini 1553. Belatio Nicolai Vaiuodae dicti Kont. Nos itaque iustis et iuri consonis petitionibus ipsius Simonis benigniter exauditis, prelactas litteras noslras pa­lentes, presentibus de verbo ad verbum insertas appensione noui nostri sigilli, pro eodem Magistro Simone eiusdeinque posteris duximus confirman­das. Saluo iure alieno. Datum in Vissegrad, die Dorainico primo post festum B. Luciae Virginis et Martvris. Anno Domini M.CCC.LXIV." ( L. S. ) E Collcct. Geoig. Gyuiikovics.

Next

/
Thumbnails
Contents