Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
rado de Czlbinio pro tunc existente iudicte regali, et cum \iris post infra scriptis, videlicet cum Comitibus Yvano ac Ioanne fratribus de rufo monte, Ioanne dicto Loc de Stolzenberg, Ioanne Vitrico (Aedituo) ecclesiae de magno horreo, villico de Helta, villico de magna insula et cum vniuersis nolentes consentire, vt de facto aliqualis iniuria nostris consociis de Zeckat per Abbatem euenire possit, cum nihil iuris praedictus Abbas haberet in territorio antedicto. Id circo deliberato nostro, maturoque consilio praehabito vniuersorum prouincialium, territorium, quod ad villam Zeckat pertinuit et pertinet, adscribi fecimus praedictae villae, quam vt (quemadmodum) nobis constiterat euidenter. Terminos autem praedicti territorii incipere recognouimus a riuulo fluenti a loco, qui dicitur Cranemar, et pertransit vsque ad riuulum, qui Hunerpach nuncupatLir, et tunc protenditur a loco, qui dicitur Cranemar, vltra montem, vsqLie in paruum riuulum, et sic per riuulum descendendo vsque ad aquam magnara, quae aqua Alt nuncupatLir. In quorum omnium praemissorum euidens testimonium hanc litteram nostro sigillo prouincialium duximus roborandam. Testes sunt viri praescripti, et quam plures fide digni. Datum in Cibiuio. Anno Domini M. CCC. LIX." In membrana patenter "exarata e tabulario Nat. Saxonicae nro 15. cum sigillo orbiculari, in cuius medio quatuor viri, tres flectentes, vnus stans, servant coronam triangularem, cum tribus globulis in angulis, cum epigraplie : Sigillum Cibiniensis prouinciae ad retinendam coronam, Pendet e funiculo bombycino rubro, e cera oliui alba, Litera i. aliquando accentu, alias nullo signo notata, compendia scribendi multa. Interpungendi signa nulla. Eder Ex.erc. Dipl. p. 112. sqq-