Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

XXXI. Ari. Ch. 1359. Eiusdem argumenti Decani Cibiniens, lit­terae. In nomine Domini amen. Nos Nicolaus De­canus Capituli Czybiniensis, nec non Plebanus in paruo horreo, vna cum fratribus in eodem Ca­pitulo existentibus, per tenorem praesentis litte­rae publice protestamur tam praesentibus quam futuris, quibus expedit, vniuersis: Quod. reueren­dus vir — — Dominus Abbas de Kercz (omnia fere ad verbum vt in priori documento). Ideo Christi nomine inuocato cum consilio fratrum de Capitulo, Ego Nicolaus decanus Capituli Czjbinien­sis absoluimus vniuersitatem plebis de Zeckat ab Abbate et a suo conuentu, et in consequentibus vniuersitatem plebis de Zeckat ratione territorii, pro quo lis vertebatur, absolutosque littera prae­senti pronunciamus. Testes sunt Dominus pleba­nus de insula, ac Dominus plebanus de Schellen­berg, et quam plures viri fide digni inter sacer­dotes, et inter prouinciales. In cuius rei euiden­tiam praesens scriptum sigillo nostri Capituli fide­liter iussimus roborari. Datum anno M. CCC. LIX." Exaratae in plagula membranae quartuor digitos longa, fere triplo lata. Sigillum Saluatorem in throno seclentem exhibet atl dextram et sinistram Petro etPauIo Apostolis stipatum , benedicentemque, Eder exerc. Dipl. p. 116.

Next

/
Thumbnails
Contents