Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

XXX. An. Ch. 1359. Lis territvrialis inter Abbatem de Kercz, et vniuersitatem de Zechat coram Decano et Capi­tulo Cibin. decisa. In nomine Domini amen. Nos prouinciales septem sedium partium Transiluanarum, per te­noretn praesentis litterae publice protestainur, tam praesentibus quam futuris, quibus expedit, vniuersis, quod reuerendus vir — Dominus Ab­bas de Kercz, ex partesuiac conuentus vniuersita­lem plebis de Zeckat alloquebatur, citando ipsos in praesenliam decani et capituli Cjbiniensis, vt coram praedictis Dominis in iure ratione territorii comparerent; verum tamen DominusAbbas coram dominis proposuit dicendo: quod litteris regali­bus ac instrumentis ostendere vellet, quod ante­dictum — territorium, pro quo lis vertebatur, ad claustrum praedictum iure pertinere dignosce­tur; pro liis vero rationibus per Abbatem factis decanus cum suis fratribus terminum Abbati assi­gnauerunt competentem, ad probandum median­tibus litteris regalibus suam intentionem. Termino aduenienle dominus Abbas cum suis fratribus com­paruerunt et pars aduersa videlicet Comes Michael cum vniuersitate plebis de Zeckat vnanimiter com­paruerunt ad audiendam intentionem domini Ab­batis et tenorem litterarum regalium super territo­rio confectarumj verum tamen aeque instrumenta regalia, vel rationem] probabilem Domini Ab­batis viderunt et audiuerunt, per quas ostendere posset, quod supradictum territorium, pro quo lis vertebatur, ad clanstrum Kerz modo aliquo posset pertinere. Ea propter in Dei nomine nos prouineiales septem sedium vna cum Comite Con-

Next

/
Thumbnails
Contents