Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

Datum Auenuionis XII. die mensis Aprilis, Ponti­tificatus eiusdem Domini Innocentii Papae sexti an­no septimo. Incarnatioms autem anno Domini M.CCCLIX. L. S. pend." Ex archiuo Camerali penes Bibliothecam Vniuersita­tis existen. XXIII. An> Ch. 1359. Colomannus, Episcopus lailrinen* Fratri­bus Augustiniards ex fundatione Dominae Margare­thae , viduae Pauli, dicti Magyar, claustrum in Pa~ pocz exstruendi facultatem targitur» Colomanus, Dei et Apostolicae sedis gratia Iauriensis Episcopus. Omnibus Christi fidelibus, praesentes lilteras inspecturis, aeternam in Domi­no salutem. Grata et placens Deo Eremitarum S. Augustini religio, in qua gloria Diuinae Maiestatis colitur, et obsequio deuotae laudis Domino piae vitae studio iugiter deseruitur, nostrum excitat et inducit aflTectum, vt personas et loca ipsius ordinis fauore beneuolo prosequentes desiderantius exop­temus ea merito et numero adaugeri: cum igitur religiosi viri, Fr. Nicolaus de Waradino, Prior Prouincialis, et Fr. Benedictus de Zala Prior de Pach , ceterique fratres eiusdem ordinis cupiant, sicut asseritur, dictum ordinem in nostra Iaurien­si, diuina opitulante Clementia, propagare; et in villa Papocz, dictae nostrae Dioecesis ciaustrum in Ecclesia B. Virginis ibidem construere et aedifi­care ex largiflua donatione Dominae Margarethae, consortis Magistri Pauli , dicti Magyar, quae zelo dicti ordinis et deuotione accensa, in subsi­dium aedificationis claustri praedicti, ac vitae Fra­trum ibidein Deo seruientium multa donauit, no-

Next

/
Thumbnails
Contents