Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
bis supplicauerint humiliter vt deuote, et diuini amoris intuitu tam pio proposito nostrum jjroinptum praebereinus assensum : Quia vero, cum a nobis petitur, quod est iustum , dignum et congruum est, vt petentium desideria compltantur 5 nos dictorum fratrum iustis precibus inclinati, diuini amoris intuitu,et fauore ordinis praedicti concedimus ipsis fratribus et dainus lieentiam f vt in supradicta villa in eadem Ecclesia claustrum aedificent, et suas stabiliant mansiones; ita quod praedictae Dominae sit memoria apud Deum, et ei augeatur cumulus meritorum. In cuius rei memoriam, et dicti ordinis cauteJam , praesentes litteras nostras concedimus nostri sigilli appensioue munitas. Datum Iaurini quarta feria proxima post Dominicam qua cantatur exurge. Anno Domini M.CCC.LIX." Ex autlientico transumto Capituli Iaurinensis anno 1360. emanato, vide infra. XXIV. An. Ch. 1359. Killermus, Praepositus Agriens. , Comes Capellae ac Secretarius Cancellarius regius, i/iterdictum Papale , ne Arclii et V. A. Diacoui ab iritercrnptis rnarcam exigant, republicat. Nos Willermus, praepositus Ecclesiae Agriensis, comes Capellae, et secretarius Canceli. D* Ludovici D. gr. regis Hung. memoriae commendamus, quod, quum reginali excellentiae plurimum sui regnicolae, et specialiter Iudices, et lurati ciuitatum de Cybinio, de Sarus, et de Eperyes grauem porrexissent querimoniam super eo, vt archidiaconi et Vice-Archidiaconi de sepullura ho-