Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
Idem Innocentius super exemtione Praepositi Albensis, qui se cum canonicis ab accessione Synodi liberum essevolebat, per Nicolaum A. Episcopum Strigonien. consultus, mox per rescriptum Apostolicum a Siflrido Abbate S. Martini litis cognitionem haberi iussit. Visisque, ac discussis priuilegiis, quae praepositus armorum loco Iudicibus exhibuit, ea vero leuia admodum, nulliusque fidei esse viderentur; vocanti deinceps Archiepiscopo parere, ac pari cum ceteris praepositis submissione sj nodo se sistere, coactus fuit. Peterfi actum refert occasione synodi anno hoc celebratae. XXII. An. Ch. 1359. Stephmus A. Episcopus Ieropolitanus ac ISuncius Apostolicus, bullam Innocentii PP. VI. confirmatoriam gratialium Benedicti PP. Xf. pro monialibus S. Clarae de Vetero - Buda transumit. Nos Stephanus Dei, et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus Ieropolitanus, eiusdemque sedis auctoritate ad partes orientales Nuncius Spiritualis, significamus omnibus has visuris litteras, etaudituris, quod ad instantissimam petitionem fratris Ioannis, Procuratoris Abbatissae , et Sororum monasterii Beatae Mariae Virginis de veteri Buda , ordinis sanctae Clarae Vesprimien. Dioecesis , in claustro fratrum Minorum Auinionis vidimus , tenuimus et perspeximus, et totaliter perlegimus, ac intelligibiliter de verbo ad verbum examinauimus litteras, seu bullam Sanctissimi iu Christo PatriSj Domini Innocentii Papae, confirmantem litteram Domini Benedicti Papae vndecimi,