Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
regis Franciae epocham litteris suis consignauerint. Cf. Lucii Dalmatiae Historiam. Expressequeloannes Archi-Diaconus de Guerche Andream, Hungariae regem, stabilito regno, de recuperandis eiusiuribus sollicitum , ea ad v e t e r e s Z e t i n a e fl u u i i m et as, r e d u x i s s e, meminerit. Apud Kerchelich Notitiae praelim. p. 102. Haec prima Dalmatiae ad Hungariam accessionis vestigia. II. Iura Hungariae in Dalmatiam aquisita. 7. Nexus hic seculo X. exeunte luxatus multum fuit. Dircislaus enim, primus qui Croatiae ac Dalmatiae Regis axioma sumserat,binas etiam Otthonis II. Iinperatoris in regnum procursiones sustinuit circa annum 970. Vrseolus II. Venetorum Dux insulas poene omnes abripuit A. 983. primusqueomnium Dalmatiae quoque Ducis titulum vsurpauit. Lucius Reg. Dalm. p. 68. 79. Contra hunc ac Bulgaros suppetias , quas a Hungaria malis suis laborante haud obtinuerat, ab Imperatore orientis flagitare cogitur. Praesidium Graecum mox in do— minium excessit: „Subacta Bulgaria Imperatori (Basilio Porphyrogenetae) se dedit contermina Chrobatorum gens, et eius Principes fratres duo." ait Cedrenus ad annum 1019. apud Stritter. Amicitia tamen cum Hungaris mansit intemerata: nam Crescemirus I. Croatiae ac Dalmatiae rex, S. Stephano contra Conradum Iraperatorem subsidia misisse, et Emerico illius filio, natam suam Cicham vxorem dedisse, legilur. Apud Kerchelich Not. prael. p- 102.