Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

j. 8. Andreas I. (rexit ab A. 1046—1061) seu ideo, quia Graeci temporum aduersitate vsi, fines quoque Hungariae ad Sirmium corripuerant, seu ad iura regni auita tuenda, non limites solum per Kadum Palatinum rectificauit (V. Diploma ad an. 1056); sed in Dalmatiam quoque procurrit. Dandulus certe Venetus fatetur: „Andreas, Rex Hungariae, Dalmatinos continuo inquietans , ali­quos tandem ad deditionem coegit." Apud Murat. Script. rerum Italic. Tom. XII. Chronici p. 239. Et Archi-Diaconus de Guerche ( scripsit circa A. 1350) testatur: „Andreas Radum PaJatinum, et Belam ( fratrem suum ) Ducem Sclauoniae consti­stituit. Isti regem Croatiae (Stephanum Crescimiri . II. filium ) coarctarunt, et Sclauoniam ad veteres limites Zettinae fluuii reduxerunt." Apud Kerche­lich 1. c. Occasione hac factum fuisse videtur, quod Legenda S. Chrystophori, per Gregorium Ar­bensem scripta , perhibet: „Vnragi ( Ungari ) Ciui­uitatem Arbensem obsiaent; dum Dalmatia nulli adhuc iugosubiecta fui t." B e 1 a fi­liam suam R. H. Crescimiri Petri, qui res-Dalm. terra marique laborantes restituit (V. Dipl. A. 1069.) cognato Zwonimiro (apud Thuroczium Solomero) praepotenti Toparchae, ac Croatiae Bano , Hele­nam, vulgo Lepam, seu pulchram , in coniugium dando familiaritatem inter Hungariae, acDalmatiae regna firmauit. Ioannes A. D. de Guerche 1. c. Salomon illius successor, Croatis in Marchia recuperata, ac Charentanis adpropria repulsis au­xilio fuit. Chron. Carentan. L. VII. c. 32. „Tum terrestria ingressus laderam e Venetorum potesta­ta eripuit. 4' Ita Dandulus !. c. p. 244. Pray Annal. 3. p. 66.

Next

/
Thumbnails
Contents