Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

filius Bere de Zolio, ab vna, et religiosus vir, Dominus Steplianus, Praepositus de Saagh parte ab altera, in octauis festi Natiuitatis Beati Ioan­nis Euangelistae, ad nostram personaliter acce­dendo praesentiam, exhibuerunt nobis quasdam litteras Comitis Capellae Domini Ludouici regis Hungariae^ liunc tenorem continentes: Nos La­dislaus (v. infra) Quibus visis et perlectis ad pe­titionem partium iuxta formam dictarum littera­rum pro parte dictorumNobilium, MagistrumMa­thiam, Archidiaconum Camariensem, pro parte vero dicti Praepositi Ioannem, Archidiaconum Zo­liensem, pro nostris testimoniis ad videndum ipsum arbitrium inter partes deputauimus, qui habito ipso arbitrio, ad nos redeuntes, nobis praesenti­bus in hunc modum retulerunt: Quod in praedi­cto termino praefati Nobiles in eorum praesentia Georgium, filium Thinos, condam Vice-Comitem Strigoniensem, Iacobum litteratum Procuratorem Domini Archiepiscopi, et Phiiippum, filiumMyke, item Magistrum Demetrium , Lectorem Ecclesiae nostrae et Petrum Archi-Diaconum Sasvariensem, arbitros suos; itein praedictus Praepositus pro parte sua Dominos Ioannem, Archidiaconum Go­moriensem, Martinum Cantorem Ecclesiae no­strae, Magistros Ladislaum, Stephanum et An­dream, Concanonicos nostros, pro arbitris ad­duxissent, coram quibus primo quia Actores fuis­set praedicti Nobiles, vnum priuilegium Domini Belae regis exhibuissent, in quibus fuisset inuen­tum: quod ipsa possessio Tezmak in quanlitale ad duo aratra sufficienti, progenitoribus dictorum Nobilium, Gaul et Petrus nominatis, pro custodia syluarum tanquam conditionariis collata extitisset, et donata, el quoddam aliudpriuilegium eiusdem

Next

/
Thumbnails
Contents