Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

tenda, Perpendentes igitur, quia vbique ad liaec tempora per nostros praedeeessores non inuenitur prouisum fuisse de certa persona idonea, quae in missis celebrandis in nostra Ecclesia maiori, iuxta ovdinalionem antiquam supportaret Episc6palein personam, sed inuitabatur quandoque vnus et ali­quoties alter, et interdum insufficiens Sacerdos ad seruandas hebdomadas episcopales in Missae officio, quae nobis minime placuerunt. Ideo nos volentes lionori episcopali prouide consulere in liac parte discretum virum Dominum Blasium, primum Plebanum Ecclesiae SS. Ioannis Baptistae de Zagrabia, in nostrum specialem recepimus Capellanum, ipsuraque et suos successores per tempora, tali praerogatiua inter caetera duximus lionorandos; quatenus ipse Blasius Plebanus, et sui successores pro specialibus Capellanis Praesu­lum Zagrabiensis Ecclesiae de caetero babeantur; ipsasque hebdomadas Episcopales, quoties occur­rerit, providendas in Missae officio teneantur cum deuotione debita obs^ruare. In quorum prae­missorum testimonium praesentes duximus con­cedendas. Datum XVII. Mensis Maii. Anno Do­mini M. CCC. LI." L. S. Ex originali. Kaprinai sub C. Tom. XI. p. 457—8. XXVII. An. Ch. 1351. Capitiilum Strigoniense terram controuersam in possessione Thesmak per arbitros causis e sonticis Slbbatiae de Sdgh adiudicatam perhibet. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis tenore praesentium significamus, quibLis expedit vniuer­sis: Quod Petheu , filius Procul, Erderphath, ac Paulus, filius loannis, item Paulus et Laurentius,

Next

/
Thumbnails
Contents