Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
*i4n. Ch. 1351. Idem Ludouicus portionem possessionis Papfalua , aquisitam a Thatamerio T r. Cancellario suo, nepti ipsius contradotis titulo donatam rati habet. Nos Ludouicus, Dai gratia rex Ilungariae, memoriae commendantes, tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod lionorabilis vir et discretus Magister Tliatamerius, Albensis Ecclesiae Praepositus, aulaeque nostrae Vice-Cancellarius, et Ladislaus, filius Simonis, ac Mathias, filius Magistri Stephani, nec non Magister Konja, Canonicus Albensis Eegalis, nepotes sui coram nostra Maiestate personaliter comparentes, viuae vocis oraculo sunt confessi, quod quia ipsi nobilem Iuuenem , Magistrum Ladislaum, filium Ladislai de Nadasd, in proximum et sponsum ipsorum recepissent, nobilem puellam, filiam PetewNobilis, de Bonhart neptem, et sororem ipsorum sibi matrimonialiter copulando tradidissent in vxorem; ideo volentes eisdem dilectionis occurere cum fauore, in signum ipsius specialis dilectionis quandam portionem ipsorum possessionariam aquisitam, in possessione Popfolua habitam, in partibus Trarsyluanis io Comitatu de Kulus existentem, praedictae nobili puellae, nepti et sorori ipsorum, et per ipsam memoratoLadislao, marito eiusdem puellae, et eorum haeredibus, haeredumque suorum successoribus, cum suis vtilitatibus, et quibuslibet vtilitatum integritatibus dedissent, tradidissent et contulissent, et coram nobis dederunt, tradiderunt et contulerunt iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam, pariter et habendam, nil iuris, nilue proprietatis veldominii sibi ipsis de eadem reser-