Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
uando, sed totum ius et dominium dictae possessionariae portionis in eosdem tvansferendo. lloc tamen declarato ? quod si volente diuina clementia ipsos proles procreare non contingeret, quod absit ? tunc praedicta portio possessionaria iterato in ius et proprietatem iam dictorum Domini Thatamerii Praepositi, et fratrum, ac Nepotum, nec non haeredum, seu posteritatum eorumdem deuoluatur possidenda, tenenda, pariter et habenda. Datum JBudae in festo beati Michaelis Archangeli. Anno Domini M. CCC. quinquagesimo primo. 4 , Dan. Cornides Tomo VII. MSS. p. 418. XV. An. Ch. 1351. Idem Ludouicus ciuitatem suam Scbuar impophlaturis libertates hospitum de eadem largitur. JXos LudouicuSj Dei gratia Rex IJungariae, Memoriae commendantes, tenore presentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod cum nos Ciuitatem nostram Sarwar vocatam, in Comitatu Castriferrei existentem, populosam efGcere, et multitudine populoruin decorare, intendamus, vt fideles ciues, et hospites nostri existentes in eadem, et superuenientes ad eandem, sicut numero, sic et fidelitate augeantur; volumus, vt quicunque libere conditionis homines ad dictam ciuitatem nostram commorandi causa venire voluerint, libere veniant, et secure commorentur sub nostra protectione et tutela speciali; libertate, qua alii fideles ciues et hospites nostri in eadem existentes potiuntur, pacifice fruituri; Vobis itaque vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, Nobilibus, Iobbagyones habentibus,