Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
ciones et residenciam facere voluerint, huiusmodi libertatis prerrogatiuam duximus faciendatn, vt ipsi per spacium viginti annorum ab omni soiutione debiti, collecte, ac lucri Camere sint exempti, et aliis eciam omnibus eisdem graciis et libertatum prerogatiuis, quibus ciuitas nostra Karpona vocata a tempore sue fundacionis gaudent, perpetuis temporibus potiantur et gratulentur. Et quia Petrik villicus de Priuideyn, primo in dicta sylua descendit et exstirpaeionem facere cepit, populosque ad eandem moraturos conuocare et congregare spopondit, ideo eidem Petrik et suis heredibus Scultetiam, seu iudicatum eiusdem ville ibidem congregande, et vnam curiam integram liberam, et vnum molendinum et macelluin more Teutonicali perpetuo iure dedimus, donauimus et contulimus possidere et liabere sine solucione cen-» sus aliqualis. Presentes autem in formam nostri priuilegii redigi faciemus, dum nobis fuerint reportate. Datum in Lipcse, in vigilia festi assumpcionis gloriose. Anno Domini M. CCC. LVIII." Ex originali Cornides MSS, Tom. I. p. 54. CCCXXXII. Ari. Ch. 1358. Idem Luduuicus Munasterio S. loannis Baptistae de Idszo in recompensationem territorii pru Szomolnokiensibus cessi, ius minerarum auri etc> liberum largitur. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit, vniuersis: Quod religiosi viri Conuentus monasterii de Iaszou, ordinis Praemonstratensis, misso ad nos Magistro Michaele Notario, et Procuratore ipsorum suis in