Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

nobis humillimam petitionem direxerunt et que­stionem: Quod cura dudum DominusCarolus, olim inclytus Rex Hungariae, Pater noster charissimus, laudandae memoriae, Ciuitatem Szomolnokbanya in territorio monasterii nostri Sancti Joannis Ba­ptistae de Iaszovv conuocare fecisset, et ad eandem ciuitatem magnam quantitatem lerrae eiusdem mo­nasterii de suo regio mandato per suum hominem et testimonium honorabiiis Capituli Ecciesiae Sce­pusien. circum quaque cum metarum erectionibus separari, distingui, et sub nomine regiae suaeMa­iestatis praefatae nostrae Ciuitati applicari fecisset, perpetuo possidere, tenere pariter et habere; ita tamen, quod praedicto monasterio talem vel con­similem terram aequiualentem, cum tanta vtilitate et fructuositate dare et conferre de sua regia be­nignitate promisisset; prout in litteris ipsius pa­tris nostri charissiini vidimus contineri; sed pro­pter non sollicitationem facti, et tarditatem prae­positorum dicti monasterii, sicut idem JNotarius et Procurator annotati Conuentus nostrae expo­suisset Maiestati, nullam recompensationis emen­dam praefato monasterio a patre nostro charissi­mo procr.rare valuissent; ob hoc praedictum no­strum monasterium ad nimiam desolationem et inopiam deuenisset, et pro nunc de die in diem deueniret; qua questione praemissa nostrae Maie­stati supplicare curarunt humili precum instan­tia, vt si quod genus melallorum, temporis in processu, videlicet auri, argenti , cupri, plumbi, ferri intra metas, in quibus pro nunc dictum mo­nasterium existeret, inuenire possent, ad suble­uandam indemnitatem eiusdem monasterii ex nostra regia collatione pro remedio animarum 13

Next

/
Thumbnails
Contents