Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

filus quondam — Palatini, Comes Siculorum de Vr­san, Nicolaus, filius Lacby, Comes Celmen. Tho­mas, frater Archiepiscopi Strigon. et Petrus Do­minus Zudar, Comes de Saarus, et Castellanus de Siscerew ( f. Diosgyor) dilecti nostri et fideles. Datum Budae Mense Maii die quinta. Anno Incar­nationis MCCCLYIII. regni autem nostri anno XVII. Amen. Deo gratias." Ex originali exscripsit Canonicus Dotninus Honuph­rius Sicola m. p, CCCXXIX. Jln. Ch. 1358. Idem Ludouicus priuilegiales Capituli Bu­densis super vtraque Adorian per Margaretham , Vi­duam Pauli Magyar, asceterio Clarissarum de Feteri Buda donata, transumit ac roborat. Ludouicus, Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croacie, Rarae, Seruie, Galicie, Lodomerie, Bul­garieque Rex, Princeps Saiernitanus et montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fideli­bus tam presentibus quam futuris presentem pa­ginam inspecturis, salutem in vero~ Saluatore. Pie et salubriter agitur, si quae sacro sanctis Ecclesiis pro animarum remedio laudanda deuotio donauit, et pro praemio salutis aeternae religio contulit christiana, salua semper et illibata persistant, ac subnixa omni munimine perseuerent; etne labente curriculo temporis in his probationis subtrahatur copia, et per hoc ambigendi, quin imo malignandi aditus pateat litigandi, dignum est, vt litterarum provideatur testimonio ad memoriam sempiternam. Proinde notum sit tenore praesentium vniuersis, quod cum quadam vice causa deuotionis in clau­strum Beatae Virginis in veteri Buda per Inclytam

Next

/
Thumbnails
Contents