Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
tempora, quibusnolois diuina gratia conferre dignata est de eisdem Yenetis victoriose triumphare ; ac ipsos Iadrenses, et per consequens totum regnuui nostrnm Dalmatiae nostro dominio subiugare, et ad antiquum ius regium reuocare; coram nostrae maiestatis ohtutibus recensitis ( recensentes) iicet iidem muito plura et potiora mereantur; in aliqualem tamen recompensationem praemissorum, gratias, libertates infrascriptas, eisdem duximus concedendas. Imprimis, quod ydem Iadrenses, et res suas, seu ciuitalis ipsius confines et terminos sub eisdem lirnitibus, quibus ante proxime praeteritam guerram pacifice et quiete, iuste et iuridice possederunt, etiarn possidere debeant in futurum; quos eisdem praesenlium testimonio confirmamus et validamus ; ipsis omnia instrumenta publica, hactenus solemniter confecta, intereos super eorum iuribus, et suorm , tam inter eorum confinia, ipsorum iura tangentia, quam etiam extra eorum confinia vbicunque , vt in posterum eadem valeant, prout hactenus valuerunt; ea aulem, quae deineeps inler eos, et infra eorum confinia, et suj)er eorum iuribus, et ad eos pertinentium, conficientur, valeant inter eos. Sed inter Croatos, etalios extraneos seruetur in conficiendis litteris per nos,et nostros Barones, quos pro iuribus.nostris exequendis ad illas partes decreuimus destinandos, statutum. Postremo concessimus, quod ciues nostri Iadrae, et eorum hospites antedicti , nulliys alteterius iudieio astare teneantur praeterquam Comitis, et iudicum eorumdem constituti. Si tamen aliqua partium senserit se grauatain ; volumus vt ad nostrae Maiestatis praesentiam valeat appellare. In cuius memoriam —r- Data pcr manus — annQ