Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
Domini MCCCLVIII. quarto idus Febr. regni autem anno XVI." Apud Lucium 1. Vf, cap. IT. p. 444. CCCXXVI. An. Ch. 1358. Idem Luduuicus possessiones reambulatas, recaptiuatasque Abbatiae de Tihany statui iubet. Ludouieus, Dei gratia, R.ex Ilungariae, Dalmaciae, Croatiae etc, Fidelihus suis, conuentui Cruciferorum Ecclesiae Beati Stephani regis de Alba salutem et gratiam. Dicit nobis religiosus vir, Dominus frater Iohannes, Albas Ecclesiae Tikoniensis , quod quaedam possessiones, et porciones possessionariae dictae suae Ecclesiae in Comitatibus Zaladiensi, Vesprimiensi, Albensi, Simigiensi et Tolnensi, apud manus suas , et aliorum habitae , legitima recaptiuatione, reambulatione et sibi statui—• factionepiurimum indigerent}super quo fideJitati Vestrae firmiter praecipiendo mandamus, qualenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignuuij quo praesente Michael de Halap, Kisid de Kapus, aut Iohannes f filius Gregorii de Chichal, aliis absentibus homo noster , ad facies vniuersarum possessionum et portionum possessionariarum dictae Ecclesiae Tykoniensis, in dictis Comitatibus habitaruin, vicinis et commetaneis earum vuiuersis legitime inibi conuocatis et praesentibus, accedendo recapiat easdein, recaptiuatasque , et ab aliorum iuribus possessionariis separatas, statuat easdein ipsi Ecclesiae Tykoniensi, et per eam dicto Domino Abbati eo iure, quo ipsis dinoscuntur perlinere, perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum ; contradictores vero, si qui fuerint, citet eosdem contra praefatum D. Abbatem nostrain in