Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
eosdem. Nos igitur, qui cum Christianis quibuslibet, et potissime cum regno Yngariae, antiqua amicitia ducatui nostro coniuncto y pacem optauimus, et optamus , ad infrascriptam pacem et concordiam perpetuo duraturam cum praefato D. rege deuenimus in hunc modum: videlicet quod nos et Communitas Venetorum, et in nostris personis, ac vice, et nomine nostro, ambasciatores, nuncii et syndici praelibati, habentes ad infra scripta plenam et iiberam potestatem, vigore instrumenti praedicti, contenti fuimns renunciare , et effectuaJiter renunciamus, de facto in manibus supra scripti regis, suo et suorum successorum Regum nomine, toti Dalmatiae, a medietate scilicet Guarnary ( Golfo di Quarner ad orientaies Istriae limites) vsque ad confines Duracii, omnibus ciuitatibus, terris, castris, insulis, portubus, et iuribus, quae liabuissemus, et tenuissemus, habebamus et tenebamus in eisdem quoquo modo , et specialiter ciuitatibus Nonae, Iadrae, Scardonae, Sibenici, Tragurii , Spalati, et Ragusii,in terra firma existentibus; item ciuitatibus et terris adiacentibus, videlicet Cherso, Veglia, Arbo , Pago, Brachiae, Lesinae , Cursulae , cum insulis earumdem, cum omnibus pertinentiis , et vtiiitatibus earumdem ; ac titulis Dalmatiae, Croatiae f quibus vti consueueramus, et totum ipsorum ius ct dominium et proprietatem, si quas habuissemus , in ipsum D. regem , et successores suos, sponte, deliberale, et cum maturitate transferentes, renuncianles insuper omni actioni, et omni iuris etlegis benefieio, quibus vllo vnquam tempore possemus, contra praedicta , vel praedictorum aiiquod, nos iuuare, et proniiltentes solemnifer sub vinculo sacramenti,