Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
pronobis etcommuni venetorum corporaliter praestiti, de ipsa Dalmatia , ciuitatibus, terris, castris, locis, insulis, iuribus, et titulis, ac ipsorum possessione seu dominio, nullo vnquam tempore per nos vel alios nos intromittere , vel aliqualiter impedire, vsque confines antedictos; obligantes nos, omnes ciuitates, terras , castra , loca , portus , insulas, atque iura, infra dicta confinia existentia, quae sunt pro nunc in mera potestate nostra , libere, pure,et simpliciter eidem D. regi, vel quem ad hoc deputauerit, absqueomni dolo,siue fraude infra spatium XXII. dierum, a tempore datae litterarum eiusdem D» regis, scriptarum nobis, in eadem forma resignare. De terris autem et locis, quae in nostra potestate non essent, si regerentur per rectores nostros, reuocare, et retractare quoslibet rectores et officiales, et gentes quaslibet, nostro nomine ibidem existentes, seu residentes, et qui eis in posterum contra ipsum D. regem re* cipere, sicut ipse D. rex solitus est esse aliis gratiosus. Et versa vice, ipse Dominus rex, volens nos Ducem et commune liabere perpetuo in amicos carissimos, promisit, quod omnes terras , castra, et loca , quas nos seu subdili nostri et sequaces, tenebamus, in partibus Taruisii, et Cenitae, ac Istriae, seu alibi, quae ad dicti D. regis manus deuenissent ac deuenirent, vel suorum et suo nomine tenerentur, aut suorum, nobis et dictis noslris subditis, et quorum erant, faciet tradi, restitui, et libere assignari infra terminum XXII. dierumpraedictorum, seu quibus duxerinms deputandos, nec de ipsis locis et terris vllo vnquam tempore, per successores suos, vel alios intromittet vel impediet; renuncians, ac in nos transferens omne ius, 42