Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
ciuitatis Sibinicensis, iurando supcr signo viuificae crucis, sancta Dei evangelia et reliquias Sanctorum concessimus et concedimus, damus et donamus iure perpetuo atque irrevocabiiiter habenda, tenenda et possidenda. Primum videlicet: quod omnes iniurias, offensiones et excessus, per ipsos Sibenienses factos et illatos contra regiam Maiestalem, vel eius subditos, aut alios quoslibet, vsque ad haec tempora, quouis modo , parcimus, ignoscimus, dimittimus et indulgemus; nec eosdem ciues, vel quemiibet ipsorum quispiam super excessibus et culpis possit imputare, aggrauare, temporis in euentu aliqualis. Item omnes sententias, deliberationes, acta per Comitem et Curiam, siue per consilia eiusdem ciuitatis, temporibus retroactis facta et ordinata, confirmamus et ratificamus in perpetuum obseruanda. Item omnia priuilegia, gratias, donationes et libertates ipsius ciuitatis, per excellentissimos Principes, olim illustres reges Hungariae datas et concessas, inconcusse et firmiter voluinus obseruare; in eis denique libertatibus et donis ipsos ciues ampliare, non minuere intendentes. Item duas insulas Srimaz et Zuri vocatas, cum earum pertinentiis, quas olim commune Iadrense illicite occupauerat, in quorum tenutam et possessionem Dominium Venetum eosdem introduxit, restituendo eisdem resignamus pacifice iure haereditario possidendam. Item quod de cetero, videlicet ratione praemissarum insularum, iidem Iadrenses, vel alii quilibet, eosdem nullatenus valeant molestare. Item molendina siue Slap, cum flumine Karka, quae nunc possidere dignoscuntur, eisdem in perpetuum gubernanda commisimus. Item nuilum castrum, nullaque for-