Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

talitia in praedicta ciuitate Sibinici, nec in distri­ctu eiusdem vel extra districtum, quae essent vi­cina dictae ciuitati, in praeiudicium eiusdem vllo vnquam tempore, aedificare per quoscunque fa­ciemus. Item totum, quod per regimen eiusdem ciuitatis est, et in futurum fuerit sententiatum et deliberatum, sit ratum atque firmum, et inuiolabi­liter absque contradictione quorumlibet in ciuitate et districtu obseruandum, nec etiam iidem ciues possint citari, vel cogi in praesentiam quorumvis iudicum extra dictam ciuitatem. Item si per ali­quos Banos vel tyrannos, temporibus elapsis, ali­qua in ciuitate vel eius districtu fuisset occupata et detenta; ea remaneant illis, qui nunc ipsa pos­sident, nec ratione temporum aliqua molestia in eis inferatur, Item Vlahi vel villani in districtu ipsius Ciuitatis, absque licentia et voluntate ci­uium pascua ipsorum seu gramina depascere non possint. Itein quod nos vel alter quiuis, sub do­minio praelibati domini nostri regis constitutus et constituendus, nullum debitum, nullamque col­lectam a communi dictae ciuitatis vel eius distri­ctus, praeter ius regiarum portarum,;quod tributum appeliatur, prout in eorumdem priuilegiis con­tinetur, extorquere et exigere valeamus; nec etiam nos, aut alii quicunque, in praescriptam ciuita­tem Sibenicensem manu potenti venire valeamus, nisi in quantitate, qua placuerit ciuibus, seu re­gimini ciuitatis; vnum prandiuin semel in anno, et non plus, ipsa communitas nobis dare tenea­tur, et si viterius in eadem ciuitate voluerimus permanere, super nostra expensa et bona volun­tate hospitis nostri, absque molestia quorumlibet ciuium, debemus manere in eadem. Item praefa-

Next

/
Thumbnails
Contents