Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

sibi ipsis intolerabile prorsus est, in obedientia et fidelitate vestra solita perseuerare velitis, et si­quid in contrariura acturn est, debite reformare, nostramque gratiam repetere, quam paratam et promtam, remissa qualibet iniuria, vobis offeri­mus, cum firmo proposito vos habendi carissimos et recommendatos, sicut vnquam habuimus, et veslram conseruationem et bonum cordialiter, ac totis viribus procurandi, ac personas, et bona no­stra pro vobis, sicut bonus pater facit pro filiis, liberaliter exponere, super quibus gratam vestram responsionem exspectamus. Data in nostro ducali palatio die XV. Iulii X. indictionis." Apud Luc. L. IV. cap. XVII. p. 275. CCCXXI. An. Ch. 1357. loannes Cliuz Banus Sclauoniae , liberta­tes ac priuilegia Sibinicensiuin regio nomine con­firmat. Nos Ioannes, totius Croatiae et Dalmatiae Ba­nus, memoriae commendantes, tenore praesen­tium significamus, quibus etpedit, vniuersis: quod cum uniuersi Nobiles, ciues et communitas Ciuitatis Sibinicensis per nobilem virum Bodola­num Crassuueracich, ciuern eiusdem ciuitatis, am­basciatorem, et nuncium ipsorum specialem, ha­bita conuersione ad Dominum regem, et eius sa­cram coronam, libertates siue gratias, donationes et consuetudines inferius declarandas, a nobis in­stantissime sibi dari postulassent; nos itaque iu­stis et condignis petitionibus eorumdem annuentes, in persona dicli Domini nostri regis, infrascriptas libertates, iura, gratias, donationes et consuetudi­nes eisdem ciuibus, et communitati supra dictae

Next

/
Thumbnails
Contents