Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

hbus, praesentium notitiam habituris, salutem in eo, qui est vera salus et redemptor. Quoniam labilis est hominum memoria, prouida discretio stabilitatis ralione (inuenit), vt ea, quae in tem­poribus fiunt et aguntur, ne simul cum varie­tate temporum elabantur, litterarum soleant te­stimonio perennari. Ad igitur vniuersorum no­titiam harum serie volumus praesentium decla­rare: Quod nos volentes de statu monasterii Ec­clesiae B. Virginis, in ciuitate nostra Zemenye existentis, in quo religiosi viri, Deoque deuoti, fratres minores ordinis beati Patris Francisci sa­lubriter residentiam habere dignoscuntur , per praedecessores nostros fundati, et per nos in bona quantitate augmentati, saiubriter prouidere eidem eiaustro, atque monasterio nostro de Zernenye et fratribus in eodem Deo famulantibus, hanc in­frascriptam donationem, ex consensu et bona vo­luntate strenuorum virorum, Magistrorum Steplia­ni, Francisci et Iohannis, filiorum nostrorum ca­rissimorum, ex nunc nobiscum personaliter ad­haerentium, ob salutem et remedium animae no­strae, nostrorumque filiorum duximus faciendam: Primo vineam nostram in monte dictae ciuitatis Zemenye existentem, sine aiicuius montis tributi solutione, et foenile, seu foenetum prope idem monasterium versus meridiem vsque fluuium Ma­laka nominatum, habitum cum eodem fluuio Ma­laka, seu piscatura ad piscandum pro fratribus memoratis a fossula incipiens, quae est versus par­tem occidentalem dictae nostrae ciuitatis, vsque dum idem Malaka intrat in fluuium Mura. Item quamdam terram nostram in circuitu eiusdem monasterii beatae Virginis existentem^ vbi Iobba-

Next

/
Thumbnails
Contents