Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

gyones dictorum fratrum resident; qui nulla ser­uitia, munera et tributa nobis, aliisque nostris successoi ibus facere et administrare tenentur, nisi fratribus memoratis; in vna qualibet septimana, vna die debent laborare, terragium etiam dnode­cim denariorum, quod dicti nostri hospites deZe­menye singulis annis in festo Beati Michaelis Ar­changeli, temporibus autumni dare sunt consueti, videlicet de qualibet integra curia duodecim de­narios Viennenses, vel pro tempore currentes. Item tria munera, quibus dicti nostri hospiles an­nuatitn nobis tenentur, scilicet in festo Natiuitatis Domini, de vna qualibet curia integra vnum ca­ponem, et duas tortas; circa festum etiam Pa­schalis similiter de singulis integris curiis hospi­tum nostrorum praedictorum 12. oua et duas tor­tas, et in festo Beati Martini de qualibet Curia modo praemisso vnam assaturam et duas tortas, iam dicto monasterio et fralribus in eo residen­tibus annuatim ministrare. Item molendinum no­strum, quod est prope idem monasterium, simul cum iurisdictione nostra in venationibus et pisca­turis, a praefatis ciuibus nostris de Zemenye, no­bis de iure cedenti, praenominato Monasterio Ec­clesiae Beatae Virginis, et fratribus in eodem re­sidentibus. Iiaec omnia snpradicta dedimus, do­nauimus et contulimus, imo damus et donamus, iure perpetuo et irreuocabili per ipsum nostruni monasterium et fratres in eodem commorantes pacifice possidenda et habenda, eo modo, quod nullus ex nostris iiliis, aut successoribus de prae­missis nostris donatitiis ab iisdem Monasterio et fratribns nihil penitus valeant et possint pro se vsurpare tcmporum in processu. Si quis autem

Next

/
Thumbnails
Contents