Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

aestimarent regni consuetudine requirente. Et j>ost haec seriem praemissae possessionariae aestimatio­tionis cum totius peracti negocii processu, ad octa­uas festi Sancti Iacobi Apostoli tunc proxime prae­teritas Domino nostro regi fideliter rescriberet Ca­pitulum Budense praenotatum. Tandem ipsis octa­uis festi Beati Iacobi Apostoli aduenientibus, prae­nominatus Egidius Praepositus de Bozok saepe­fato Stephano Litterato, dicto deSomogy, pro eo­dem Domino Abbate de Pyliscum procuratoriis lit­teris eiiisdem astante, ad praenominat.i C. Thomae accedens presentiam litteras iam dicti Capituli Ec­clesiae Budensis, super praemissis Domino nostro regi rescriptas mdiciario eiusdem examini eidem praesentasset f in quibus inter cetera comperisset haberi, quod ipsum Capitulum Budense suis peti­tionibus amicabiliter eisdem pori*ectis diligenter annuentes cum Paulo, filio Petri, pro parte ipsius Domini Egidy, Praepositi de Bozok, liomine re­gio , ipsorum homines fide dignos Magistros Petruin Cantorem , etCosmam, socios et Concanonicos eo­rum ad ea , quae in eisdem lilteris dicti Comitis Thomae vidissent contineri, fideliter exequenda pro testimoniis duxissent destinandos ; qui demum ad eos reuersi ipsis concorditer ietulissent, quod ipsi, licet Dominus Abbas de Pylis, pars aduersa, vt debuisset, pro homine regio aliquem non ad­duxisset« quarto die festi beati Iacobi Apostoli, proxime tunc praeteriti, ad faciem particulae ter­rae inter praenotatum Egidium Praepositum, et Ioannem Abbatem de Pylis litigiosae, ac inter pos­sessiones Maroth vocatas existentis, vicinis et com­metaneis eiusdem vniuersis legitime conuocatis,Do-

Next

/
Thumbnails
Contents