Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
mino Egidio Praeposito de Bozok personaliter , et pro Domino Ioanne Abbate de Pilis Procuratore eiusdem accessisset, et eam visu considerando, visa eiusdem qualitate , ac valore vna cum aliis probis viris ad duo aratra , vel secundum Regni consuetudinem pro sex marcis aestimassent. Quarum litterarum exhibitionibus factis, et perlectis continentiis earumdem, quia praetacto Comiti Thomae, et Baronibus ac Nobilibus regni iudiciario pro tribunali cum eodem assidentibus in facto praemissae particulae terrae litigiosae in sex marcis aestimatae, ipsi Domino Praeposito de Bozok Actori de iuris aequitate secundum regni consuetudinem iuramentnm adiudicare debere visum extitisset; ideo vna cum Baronibus et nobilibus regni decreuisset iudicando, quod memoratus Dominus Praepositus de Bozok sexto senobilibus, ex quibus vnus conrmetaneus suus propinquus interesse deberet, quarto die octauarum festi Natiuitatis Virginis Gloriosae proxime tunc venturarum presentibus Stephano , filio Lyptov de Patasthy, vel Lukachio de Verbou,siue Paulo, filio Petri, aut Lypoldo de Derseneo, seu Thoma de Vorbouch , pro parte dicti Domini Praepositi de Bozok Actoris, item Nicolao, et Paulo filiis loannis deZantho, vel Ioanne aut Georgio , filiis Blasii de Nyek, siue Laurentio, filio Blasii, pro parte dicti Domini Abbatis de Pylis in causam attracti,aliis absentibus hominibus regiis, sub idoneis testimoniis praedicti Capituli Ecclesiae Budensis, quae testimonia ipse Comes Thomas litteratorie scribendo, ad id amicabiliter per ipsum Capitulum transmitti postulasset, in facie dictae terrae litigiosae apponendo, ipseque Doniinus Egidius Praepositus de Bozok prop-