Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

dius Praepositus sub vna arbore porni, a parte si­nistra eiusdem viae dixisset fore inetas, et tamen ibi arborem pomi non vidissent, sed sub arbore querci esset meta bene apparens, circa quam aliam de nouo erexissent, et ipsam arborem pomi per ipsum Abbatem de Pilis euulsam fuisse idem Prae­positus dixisset. Inde per*leandem viam ascendendo idem Praepositus quam plures inetas ostendisset, circa quas alias de nouo erexissent, inde iret ad vallem Makracli-wolge dictam, vbi essent quatuor metae , et ibi ipsa terra litigiosa terminaretur. De­mum Procurator Domini Abbatis metas praedictae possessionis ostendisset eo modo: asserendo, quod oranes metae per praepositum ostensae per Gecli­minum iniuste fuissent erectae; primo incipien do, iuxta eandem possessionem Maroth in quodam ri­ULIIO Weprech vocato, qui separaret ipsam terram, seu possessionem Marotli a possessione Comitis Rosz, et Bogud ab vna parte, ex altera vero parle idem riuulus mter ipsas possessiones pro meta ha­beretur, prout in serie praedicti priuilegii Domi­ni Belae regis contineretur; inde itur versus' me­ridiem vsque terram Praepositi de Bozok, et iuxta ipsum fluuium essent duae metae terreae nouiter erectae; inde iuxta fluuium ipsum ascendendo, et ibi relicto ipso fluuio angularetur, per pratum ipsius Praepositi transeundo sub quadam salice iuxta pratum Praepositi essent duae metae nouiter ere­ctae; in de iret ad quemdam alium riuulum, vbi tenor priuilegii ad aliam salicem ire demonstras­set, et tamen ibi nulla salix reperta extitisset, sed essent duae metae nouiter erectae, deinde per eun­dem fluuium itur ad quamdam viam, quae duce­ret ad villam Magyarod ; et ibi in valle aqua non

Next

/
Thumbnails
Contents