Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

instituentes, huiusmodi gratiam et libertatem de ­reginali clementia, quae cunctis sibi subiectis de­bet esse benigna, de benigna voluntate Serenis­simi Principis, Doinini Ludouici, Dei gratia, re­gis Hungariae, nati nostri karissimi, et consensu Praelatorum et Baronum regni nostri , nec non consilio Primatum duximus inluitu fidelitatum ipso­rum conceden. vt iidem ciues seu hospites nostri de Owar, a modo et deinceps quemadmodum aliae ciuitates liberae regales, vtpote Budensis, vel nostrae reginales, a quorumlibet iudicum et iusti­tiariorum regni constitutorum, vel constituendo­rum iurisdictione, iudicatu, et potestate prorsus exempti et excepti in perpetuum habeantur ; omnes causas et causales processus, maiores seili­cet et minores, tam ciuiles quam criminales inter ipsos quoquo modo emergentes, iudex eorum, quem ipsi inter se pro tempore de communi eo­rum consensu et voluntate elegerint, cum Iuratis similiter pro tempore constituendis, iudicabit, et vniuersa iudicia eorum iidem percipiant, et ex integro, omnesque et quoslibet malefactores, qui in eadera , vel territorio eiusdem deprehendentur, in medio ipsius per eosdem iudicentur, et iuxta exigentiam et qualitatem suorum demeritorum, et criminum, omni genere tormentorum tormeuten­tur, morte vel suspendio condemnaturi, et ipsa tormentorum genera ac patibulum in eiusdem ter­ritorio statuantur et fiant ex nostra annuentia re­ginali. Plebanum , etiam inter se seligant, qui eorum communi placuerit voluntati. Ceterum an­nuimus, vt siquis ex dictis ciuibus seu hospitibus nostris volente Gubernatore Deo coeli — de medio haeredum solatio orbatus decesserit, tunc

Next

/
Thumbnails
Contents