Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

res et bona eius vniuersa, hic vel hi, cui vel qui­bus idem legauerit, libere percipiant et habeant ex integro sine contradictione aliquali. Coinmitti­mus etiam, vt ipsi ciues, seu hospites nostri de Ovar nullas in regno nostro Hungariae tam in ter­ris, quam super aquis tributum dare et soluerete­neantur, et quod ipsi, vel quisque ex eisdem in rebus et bonis ac personis per qnempiam possint arrestari, vel impediri, specialiter pro demeritis et debitis aliorum. Insuper volumus et committi­mus, vt nullus Baronum regalium , vel nostrorum reginalium, ac Magnatum super ipsos descensum faciant violentum. Yolumus etiam, vt si qui ali­quid actionis vel quaestionis contra ipsos habent, vel habuerint, in praeseutia ludicis et Iuratorum eorumdem in medio ipsorum consequantur aequi­tate iuris obseruata. Qui satisfactionis congruentiam facere tenebuntur quibusuis queruiantibus de eis­dem; si autem ipsi in reddenda iustitia cuique te­pidi, vel remissi extiterint, tunc non ipsi ciues, sed iidem Iudex et Iurati ad nostrain vel ordina­rii Iudicis ipsorum praesentiam per querulantes euocentur. Itern annuimus, vt ipsi nostris syluis reginalibus vti possint sine perturbatione aliquali; terras etiam arabiles et pascuales, quas ab antiquo vsque modo tenuerunt, habuerunt, vel vsi extite­runt, volumus vt vtantur, contradictione aliquali non obstante. Molendinis etiam propriis, vel vbi voluerint, perfruantur; nec acl opera eorumdem, vi ac coacti compellantur. Annuiinus insuper vt fo­rum habeant et conseruent, prout — con­suetum. Decimas vero porcorum singulis annis no­bis dare tenebuntur; insuper volumus: vt pro de­bita collecla eorum singulis annis singulos ducen-

Next

/
Thumbnails
Contents