Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

non fieret contradiclum, contradictores autem, si qui fuerint, citet eosdem contra praedictos Nobi­les ad nostram presentiam ad octauas Natiuitatis Beatae Yirginis, retionem contradictionis reddituros et post baec totius acti seriem y prout fuerit oportunum , nobis amicabiliter rescribatis. Datum in Sancto Emerico in festo diuisionis Apostolorum. Anno Domini Miilesimo, trecentesimo, quinqua­gesimo tertio. Nos igitur iustis et legitimis petitio­nibus vestris annuenleSj vt tenemur,vna cum An­drea Comite, filio Stephani, homine vestro predicto, nostrum misimus hominem , fratrem Ladislaum Sa­cerdotem de medio nostri ad praemissa exequenda; qui demum ad nos reuersi f et per nos diligenter requisiti , taliter nobis concorditer retulerunt; quod ipsi vicinis et commetaneis possessionis videlicet Nagyfalu et Decse conuocatis et praesentibus, ipsi Magistri Thomas etNicoIaus, Castellani de Balua­nyos, quasdam particulas terrae pertinentes ad pos­sessiones Nobilium de Nagyfalu et Decse, quas ipsi tempore ipsorum occupassent, videlicet ad Nagyfalu restituissent; cuius processus metae, et si­gna metarum vadunt sic : per vnam syluam Uozzu­Bik vocatam, et per ipsam tendunt ad montem ad vnam metam antiquam, iuxta verum cursum ipsius metae, ad vnam arborem quercus vocatam, et inde lendit ad aliam arborem quercus crema­tam, et inde tendit ad cursum riuuli ad vnum monticulum. Item pertinentes ad possessionem Decse vadunt sic: a parte castri Baluanyos - Mo­lon ad vnum caput, et inde ad vnum mon­ticulum Berch vocatum, et inde tendit ad ca­put riuuli Daroczpatak; et inde vadit per cursum ipsius riuuli versus septemtrionem, et inde vadit

Next

/
Thumbnails
Contents