Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
j>er planam terram versns Decse , et acl finem vnius montis ad alium montem, Berch vocatum, et ibidem finitur. Item aliam parlicuiam terrae Stephani vocatam noluissent resignare, sed hoc affirmassent, quod ipsa teira ipsorum Nobilium esset, sed quia aiii ipsorum antecessores occupassent, resignnre easdem minime debuissent. Datum festo • proximo post festum beati Nicolai Confessoris. Anno Domini vt supra. Quas quidem vero terras iuxta mandatum vestrae Nobilitatis iterum eisdem assignassent. Dan. Cornides Tom. II. p. 68—9. CXLIII. An. Ch. 1353. M. Ioannes V. Comes de Saros conuentionem coram Conuentu Idszd factam irritat , ac mulcta iudiciaria imposita causam prorogat. Nos Magister Iohannes, Vice Comes Magistri Nicolai, filii Donch, in Coraitatu Sarus,perDominum Stephanum Ducem pro Iudice deputati, damus pro memoria : quod cum iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum feria secunda proxima post festum Epiphaniarum Domini, Ioliannes, filius Iwanka de Somus, contra Magistrum Petrum, filium Iohannis de eadem, litteras suas composicionales , quibus mediantibus cum Domina relicta Domini Iwanka, et filia sua Clara vocata, super rebus dotalibus, et quarta puellari, composicionem haberet, coram nobis exhibere debuisset, ipso termino adueniente Donch paruus pro eodem Ioanne, filio Iwancha, cum procuratoriis litteris Conv. de Iaszou comparuit, in quibus vidimus contineri, quod Georgius, frater dicte Domine, relicte Iwanka, supev rebus dotalibus conuencionem habuisset