Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
ctore, Ladislao Cantore, Gregorio Custode, Canonicis et Magistris Ecclesiae nostrae salubriler existentibus." Szeredai Series Epp. Trans. p. 90. LXXIX. An. Ch. 1353. Idem Capitulum loannem TSobdem de Iszteny medietatem possessionis suae Ecclesiae Transilu. erga quinquaginta marcas contulisse testatur. Ioannes, filius Leonardi, Nobilis de Iszteny, de Comitatu Doboka, cum Emerico, fratre suo vterino per Procuratorias litterasMagnifici viriNicolai Yajuodae Transyluani, et Comitis de Szonuk, coram Thoma Sacerdote, rectore Ecclesiae de Spinis, Procuratore Yen. in Chr. Patris Dom. Andreae Episcopi Transyluani, vice et nomine eius adstante, salubri consideratione ducli, el affectione, quam ad Ecclesiam B. Mich. Arch. haberent, ob spem aeternae beatitudinis et futurae ielicitatis, tandem pro remedio animarum tam suarum, quam Parentum suoruin, cum legati euictione rectam dimidietatem possessionis suae Iszteny dederunt ac donarunt ipsi Ecclesiae B. Mich. Archangeli, ac Ei)iscopatui, et Domino Andreae Episcopo memorato, atque sibi in eadem Ecclesia pro tempore succedentibus. Yicissim vero ideni Episcopus intuitu paupertatis ipsorum ipsis quinquaginta marcas grossoruin, marcam quamlibet in quinquaginta grossis, decem pensis denarioruin compulando, dedit et contulit. Anno Domini M. CCC. LII." lbid. p. 90—91.