Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
LXXX. An. Ch. 1352. Jdem Capilulum de 200 marcis, marcam per florenos quatuor computando , Slephano Tiba pru terris redimendis mutuatls, obligatorias dat. Nos Capttulum Ecclesiae Varadiensis tenore praesentiam significamus, quibus expedit, vniuersis, quod accedens ad nostram praesentiam Stephanus, filius Michaelis, filii Tiba, dixit et coram nobis est confessus: quod cum sibi ad recuperandum possessiones suas ab ipso alienatas pecuniae non modicae quantitas existat necessaria, ipse a Magistris Petro et Thoma, filiis Tyba, fratribus suis patruelibus^ coram nobis personaliter astantibus dncentas marchas, marcam quamlibet quatuor florenis numerando, mutuo recepisset, quam sibi iidem plene persoluissent; pro qua quidem quanlitate pecuniae tres possessiones suas, videlicet Szudus, Beerth et Tvztaberek vocatas, in Comitatu Zathmariensi existentes, quae nunc apud manus existerent alienas, eisdem fratribus suis patruelibus obligasset et obligauit coram nobis. Ila videlicet: quod si propitiatione diuina laboribus suis el expensis easdem rehabere poUierit, in dominium earumdem non introiret, nec easdem pro se reciperet, quousque eisdem fratribus suis patruelibus non persolueret plene praedictam pecuniae quantitalem. Soluta autem eadem pecunia praefati Magistri Petrus et Thomas sibi easdem reddere tenebuntur, recepta sua pecunia Capitali. IIoc etiam expresso, quod si quas vtilitates, seu fructus aut obuentiones earumdem praefati creditores, meclio tempore perceperint in sortem pecuniae capitalis computare tenebuntur, nec aliquod lucrum aut emolumentum ab eodem 12 *