Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

Transylu. ductique salubri consilio, et volentes negligentiis animae suae antidoto occurrere salu­tari, quemdam locum sessionalem in eisdem par­tibus Transyluanis, in Comitatu Albensi, iuxta quamdam viam publicam Kovesut dictam, in \i­cinitate villae Fa-bid, a parte villae Gald adia­centem, ipsosque iure liaeredilariae successionis concernentem, videlicet totam portionem ipso­rum possessionariam , in ipso loco sessionali habi­tam, cum quadam particula terrae arabilis ipso­rura, triginta iugerum , intra metas dictae posses­sionis Gald contentis, quae quidem particula ter­rae arabilis incipit (describuntur vicinitates) cum omni et toto iure et dominio dedissent, donassent et legassent, imo dederunt, donarunt et legarunl ipsi Ecclesiae B. Michaelis Arch. Trans. etc. Capi­tulo Trans. coram nobis perpetuo et — nihil sibi ipsis, seu ipsorum posteris iuris — — reseruan­do, sed totum ius — — — in praedictam Ec­clesiam Transjl. et Capitulum Transjlu. transfe­rendo, — — — obligantes se iidem (recipiunt in se euictionem) adiicientes etiam Nobiles prae­dicti, quod idem Dom. Andreas Episcopus, vi­dens suam ecclesiam per eos sic donari, patria motus pietale , necessitatibus ipsorum compatiens, ipsis viginti marcas argenti, ponderis Albensis, con­tulisset, et ad manus ipsorum assignasset. Vt igi­tur praedicta donatio robur — — — obtineat — — — firmitatis, praesentes concessimus lit­teras — — — Datum in Dominica Laetare. An­noDomini M. CCC. XLVI. Sequitur formula tran­sumti et concluditur: Datum in quindenis festi Beati Georgii Martyris Anno Domini M CCC. LII. Discretis viris Philippo Praeposito, Benedicto Le­12

Next

/
Thumbnails
Contents