Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

que, si praemissa sine magno aliorum praeiudicid fieri possent, postulata concedi iubet. Anno XI. Pontif. Apud Kerchelich. Not. Prae. p. 422. LXXVIII. j4n. Ch. 1352. Capitulum Varad. fassionales super loco sessionali intra metas possessionis Gdld Ecclesiae Transil. collato , pro quo spectata donantium inopia Episcopus 20. marcas dederat, elargitur. Capitulum Ecclesiae Varadiensis Vniuersis etc. (Praemittitur liic mandatum Ludouici regis re­quisitorium ad expositionem virorum discretorum Magistri Ladislai, et Vincentii Archidiaconorum, et Canonicorum Ecclesiae Transiluanae, in per­sona Venerabilis in Christo Palris, Dornini An­dreae, eadem et Apostolica gratia Episcopi Tran-^ siluani, Domini Praelati ipsorum editum; et se­quitur) Capitulum Ecclesiae Varadiensis, vniuer­sis — — — — salutem in omnium Saluatore. Vniuersorum notitiae — — — — declaramus, quod accedentes ad nostram praesentiam persona­liter Nobiles viri lohannes, filius Ventzel, Geor­gius, filius Michaelis, Stephanus et Michael, filii Nicolai de Gald, in partibus Transjluanis ab vna, Discretus autem vir Thomas Plebanus de Tyviss (hodie Tovis) vice et nomine Venerabilis in Chri­sto Patris, Domini Andreae, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Transiluani, cum sufficien­tibus iitteris procuratoriis, ad lioc mandatum spe­ciale continentibus, parte ex altera, propositum extitit per eosdem Nobiles ministerio viuae vocis pariter et reuelatum: quod ob deuotionem, quain habent erga Ecciesiam B. Michaelis Archangeli

Next

/
Thumbnails
Contents