Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

tra Laurentium de V itez ad suam praesentiam sub rescripto capitulari. In suburbio —syensi feria V. prox. ante festum Demetrii. A. M. CCC. LII." Anal. Dipl. Wagncrio-Iankon. tom. IV. nro 243. LXXIII. uin. Ch. 1352. Clemens PP. VI. expensas belli Neapolitani a Ludoaico Ii. II. magnaninie re/nissas reginae Si­ciliae perscribit. Clemens — — Ludouico Regi , et Ioannae, Reginae illustribus. — Miserator Dominus, qui miseracordias suas, etiam quum iratus fuerit, con­tinere nescit, sollicitudinibus et curis innumeris, quas inter vos et carissimum in Christo filium no­strum Ludouicum, regem Vngariae illustrem, ex­orta commotio nobis indixit, et calamitatibus, quibus occasione coinmotionis huiusmodi regnum nostrum miserabiliter fluctuauit hucusque, termi­num posuit, et ipsius regis Vngariae animum in­clinauit ad pacem, ipsumque nostris beneplacitis conformauit, quod priori tractatu, cuius vobis formam et copiam misimus, non obstante, omnem summam pecuniae, quae vel pro parte sua petita, vel sibi oblata fuerat, pro nostra et apo­stolicae sedis reuerentia repudiauit omnino, et et per ven. fratrem nostrum Ioannem, episcopum Vesprimiensem, ac nobilem virum Vlricum de Wolfard, Comitem Castriferrei, nuncios et pro­curatores suos, quos cum sufficienti et speciali mandato, ad infra scripta omnia peragenda, ad nos et sedem Apostolicam destinauit, promisit no­bis, quod inse ciuitates, castra, fortalitia et loca qualibet alia dicti regni, quae per eiusdem regis slipcndiarios et gentes, ac quosuis alios suo no-

Next

/
Thumbnails
Contents