Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

mine inibi detinentur, eum munitionibus existen­tibus in eisdem, in manibus nostris, seu ven. Gui­lelmi, Archiepiscopi Bracliarensis, et dilecti lilii, nobilis viri Petri, domini de S. Martiale, militis Lemouicensis dioecesis, quos ad hoc duximus de­putandos, vel alterius eorum nomine nostro, ex­pedite ponet ad faciendum, disponendum et or­dinandum de illis libere pro nostrae arbitrio vo­luntatis, et quod bona fide curabit et faciet cum effectu, quod stipendiarii Hungari, et alii equi­tes et pedites, ac gentes huiusmodi et quicunque alii, in eodem regno praefati regis nomine com­morantes, de dicto regno et qualibet eius parte recedent infra tres menses, a data litterarum no­strarum, super hac confectarum materia, compu­tandos; quodque dilectos fdios, nobiles viros, re­galis Domus Vestrae, quos ipse detinet, et quos dicti episcopus et Comes procuratorio nomine praefati regis ex tunc verbo libertatis beneficio donauerunt, plenarie et effectualiter pristinae re­stituet libertati. Datum Auinione Kal. Fe­bruarii Anno X. Apud Rajnald ad an. 1352. Concessiones has perscri­hit A. Diaconus saepe laudatus Chron. Thur. P, JIJ. Cap. XXV. LXXIV. An. Ch. 1352. ldem Clemens terras ac loca Podoliae a Tartaris vindicanda Ludouico Ji. H. concedit ac donat. Clemens — Carissimo in Christo filio Ludo­uico , Begi Hung. illustri. Ad ampliationem Chri­stianae fidei, Catholicorum Principum, ex quibus trahis originem, sequens imitanda vestigia, sic,

Next

/
Thumbnails
Contents