Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
sicutet prius relaxarant, et remiserant, sic et adtunc remilterent et relaxarent perpetuo possidere tali obligamine mediante, quod si iidem Magistri Stephanus etJNicolau?, filio Magistri Dont ? pro praedicto autem loanne, filii Donth, legitimus suusprocuralordie praefixo ad facies praedictarnm litii;iosarum terrarum non accederet, et omniailla, quae intra metas in dictis instrumentis continerentur, iuxta seriem eorumdem instrumentorum ipsi Domino Archiepiscopo ibi personaliter comparenti, et per eum dictae Ecclesiae suae pacifice possidere non relinquerent, et ipsam litetn per eosdem suscitatam, et sopitam sopiri et sedare non curarent, ex tunc quinquaginta marcis, sine iudicis portione, ante litis ingressum persoluendis conuincerentur eo facto; ad quue otnnia praemissa dictos fiiios magistri Donth, et Ioannem, filium Ladislai , fiiii Donth , procuratores eorum praelibati, aucthoritute litterarum procuratoriarum praemissarum sponte obligarant coram nobis, de iudicio autem pacis nos communiter placare assumpserant partes annotatae. Super quo Amicis nostris, Capilulo Ecclesiae laurien. amicabiliter scripsissemus, eorum amicitiam diligenter postulando, quatenus ipsorum mitterent homines, procuratoresque partibus pro testimonio fide dignos, coram quibtts Michael, filius Petri de Wnmus, vel JNicolaus, filius Martini de Kultsugh, (Kultchug) aut Martjn de Madern, siue Laurentius, filius Petri de Kurthacheuz, pro parte dictorum filiorum Magistri Donth, et Ioannis, filii Ladislai , item Raphael de Lybad , vel JNicolaus de Mothola, aut Petrus, filitis Apor, de Hetjn, pro parte ipsius Domini Archiepiscopi } aliis absentibus homines nostri, Sabbatho praenotato ad