Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

facies ipsarum litigiosarum terrarum accederent, omniaque praemissa viderent et exequerentur, iu­ris ordine mediante, quod post praemissorum se­riem post haec sicut fieret oportunuin ad octauas festi B. Georgii Martyris tunc venturas, per partes no­bis amicabiliter rescribi postulaueramus; in qui­bus etiam octauis de praemisso iudicio habitae pa­cis partes praenotatae satisfactionem nobis impen­dere tenerentur; tandem ipsis octauis festi Beati Georgii Martyris adhaerentibus, pro praescripto Domino Archiepiscopo Magister Ioannes, Notarius suus, cum procuratoriis litteris eiusdem, item Petrus Waguth, pro Magistro Nicolao, filio Ma­gistri Donth, cum procuratoriis litteris regalibus, pro ipso autem Magislro Stephano , filio eiusdem Magistri Donth, Michael Iitteratus, pro praefato vero Ioanne, filio Ladislai, filii Magistri Donth an­tedicti, Michael, filius Petri, ambo cum proeura­toriis litteris, Capituli laurinensis supradicti , ad nostram accedentes praesentiam duo paria littera­rum Capituli Ecclesiae lauriuensis rescriptionalium sub vna forma verborum emanatarum , nobis prae­sentarunt; quarura tenor talis est: Magnifico viro ct honesto Domino Nicolao, regni Hungariae Pa­latino , et Iudici Comanorum, amico ipsorum re­uerendo, Capitulumlauriensis Ecclesiae amicitiam paratam debito cum honore. Lilteras vestrae Magnificae Nobilitatis, modum et for­mam sententiariae deliberationis, et compositionis, inter Magistros Stephanum, et Nicolaum, filios quondam Magistri Donth , de Kamarun, et Ioan­nera, filium Ladislai, filii eiusdem Donth, ab vna ac venerabilem in Christo Patrem, Dominum Cha­nadinum Archiepiscopura Strigoniensem locique

Next

/
Thumbnails
Contents